- NAAMA
- I.NAAMAcivitas praeclara in tribu Iudae, Ios. c. 15. v. 41. Fuit in terra hus. mater item Roboam, 1. Reg. c. 14. v. 21.II.NAAMAfilia Lamechi, Gen. c. 4. v. 22. primum texturae et lanificii artem invenit, si verum est, quod apud Genebrardum in Chronicis habetur, atque idcirco, praeter S. Scripturae morem, quae in genealogiis nomina feminarum, nisi ob virtutem eximiam aut mysterii causâ, non solet referre, memoratur, tribus praeclararum rerum inventionibus, Iabeli, Iubali ac Tubalcaino, iuncta. Atque sic eadem fuerit cum Minerva Saitica, inter reliquas secundô locô memoratâ Tullio de. Nat. Deor. l. 3. hanc enim textrinae artis repertricem fecêre Veteres Νηῒθ appeliavêre Aegypti teste Platone in Timaeo, nomine a Naama non multum abludente. Sunt tamen, qui Naama, quod venustum denotat, Venerem interpretentur. Unde formâ eius duos Angelos Dei, Azam et Ayaelem, captos fuisse Rabbini more suô nugantur. Vide Iac. Ouzelium Animadversionibus ad Minucium Fel. p. 107. et 108. ubi de Minerva pluribus agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.